monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, I <<<     >>> III

CAPUT II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit. Pro die sexto, in Hebraeo habet diem septimum. Arctabimus igitur Iudaeos, qui de otio sabbati gloriantur, quod iam tunc in principio sabbatum dissolutum sit, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo, et benedicens ipsi diei: quia in illo universa compleverit.
2 Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden, contra orientem. Pro paradiso, in Hebraeo hortum habet: id est, GAN, Porro EDEN. deliciae interpretantur. Pro quo Symmachus transtulit, paradisum florentem. Necnon quod sequitur, contra orientem, in Hebraeo MECEDEM scribitur, quod Aquila posuit ἀπὸ ἀρχῆς: et nos, ab exordio, possumus dicere. Symmachus vero, ἐκ πρώτης, et Theodotion, ἐν πρώτοις, quod et ipsum non orientem, sed principium significat. Ex quo manifestissime comprobatur, quod priusquam coelum et terram Deus faceret, paradisum ante condiderat, sicut et legitur in Hebraeo: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum in Eden, a principio.
3 Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
4 Ubi est carbunculus et lapis prasinus. Pro carbunculo et lapide prasino, βδέλλιον et ὄνυχα alii transtulerunt.
5 Et sumpsit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis. Pro voluptate, in Hebraeo habet EDEN. Ipsi igitur nunc Septuaginta EDEN interpretati sunt voluptatem. Symmachus vero qui florentem paulo ante paradisum transtulerat, hic posuit ἐν τῷ παραδείσω τῆς ἀκτῆς, quod et ipsum amoenitatem et delicias sonat.
6 In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. Melius interpretatus est Symmachus dicens, mortalis eris.
7 Et misit Dominus Deus ecstasim super Adam. Pro ecstasi, id est, mentis excessu, in Hebraeo habetur THARDEMA, quod Aquila καταφορὰν, Symmachus κάρον, id est, gravem et profundum soporem interpretati sunt. Denique sequitur: Et dormivit. Idipsum verbum et in Ionae (I, 5) stertentis somno positum est.
8 Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur mulier, quoniam ex viro sumpta est. Non videtur in Graeco et in Latino sonare, cur mulier appelletur, quia ex viro sumpta sit: sed etymologia in Hebraeo sermone servatur. Vir quippe vocatur IS, et mulier ISSA. Recte igitur ab IS, appellata est mulier ISSA. Unde et Symmachus pulchre etymologiam etiam in Graeco voluit custodire, dicens: Haec vocabitur ἀνδρὶς, ὅτι ἀπὸ ἀνδρὸς ἐλήφθη, quod nos Latine possumus dicere: Haec vocabitur virago, quia ex viro sumpta est. Porro Theodotio aliam etymologiam suspicatus est, dicens: Haec vocabitur assumptio: quia ex viro sumpta est. Potest quippe ISSA secundum varietatem accentus et assumptio intelligi.